Glose
Ficus.Grossos vocat primitivas et immaturas ficus, quae non sunt habiles esui, quae etiam si concussae fuerint, leni tactu cadunt: ergo sonante turture, id est, praedicantibus apostolis, Synagoga protulit grossos, id est, immaturam legalis observantiae intelligentiam abjecit. Vel ita: Synagoga procreavit apostolos, qui dulcem cibum suis credentibus ministrarent. Et quia proferente Synagoga apostolos, totius orbis fides salusque secuta est, recte subditur.Vineae florentes.Per floritionem initia multiplicium Ecclesiarum, de ea quae Jerosolymis primo plantata est, de cujus flore succus expressus poculi genus conficit, saluti et voluptati accommodum, quod laetificat cor hominis.